monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13 > sectio > sectio 29 > 61 > CAPUT XII. > sectio 27 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 5. <<<     >>> 7.

6.

1 Quae autem est illa porta sanctuarii, porta illa exterior ad Orientem, quae manet clausa; et nemo, inquit, pertransibit per eam, nisi solus Deus Israel (Ezech. XLIV, 2)? Nonne haec porta Maria est, per quam in hunc mundum redemptor intravit? Haec porta iustitiae, sicut ipse dixit: Sine nos implere omnem iustitiam (Matth. III, 15).
2 Haec porta est beata Maria, de qua scriptum est quia Dominus pertransibit per eam, et erit clausa (Ezech. XLIV, 2) post partum; quia virgo concepit et genuit.